BERYLLUS

BERYLLUS
I.
BERYLLUS
Graece Βήρυλλος, octavô locô numeratur inter 12. fundamenta Novae Hierosolymae, quae fingula singulis gemmis constabant, Apocalyps. c. 21. v. 20. Gemma est viriditate similis smaragdo, unde eiusdem naturae cum smaragdo multis visa: sed pallidus eius viror est. Glauci nempe sunt berylli, sicut mare parum virides: at smaragdi herbaceam praeferunt viriditatem et austeram. Hinc Beryllus Salmasio gemma videtur, quam Catti oculum, Galli oeil de chat, hodie appellant; glaucam namque Beryllum omnes Veteres vocant cam, quae probatissima sit, qui color felineorum oculorum proprius. Alii vero aquas marinas appellari malunt Veterum beryllum: quamvis smaragdo etiam maris viriditem Veteres vindicent. Sed de Beryllo Solinum audiamus. c. 52. Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad vigorem: Beryllorum genus dividitur in speciem multifariam: eximii intervirente glauci et caeruli temperamentô, quandam praeferunt puri maris gratiamr. Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes, nube aureâ circumfunduntur. Chrysoprasos quoque ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicaverunt. Hyacinthizontas scilicet qui hyacinthos proprie referant et ipsos probant: eos vero qui crystallo similes capillamentis intercurrentibus obscurantur, hoc enim vitio illorum nomen est, scientissimi lapidum plebi dederunt. Indici Reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere, eosque perforatos elephantorum setis suspendunt, ac monilia habent, aut ex utroque capite inserunt aureos umbilicos, ut marcentem faciem ad nitelam incendant pinguiorem, quo per industriam metallô hinc inde addiô fulgentiorem trahant lucem. Plinius inter beryllos hyacinthizontes et eos, qui crystallo similes sunt, alia quaedam genera Solino omissa recenset, aeroides, cerinos et oleaginos, i. e. olei colore, l. 37. c. 5. At glauci optimi, ut dictum. Unde γλαυκὴν βήρυλλον Graeci. Dionys. de Indis,
Α῎λλοι δ᾿ ἰχνεύουσιν, ἐπὶ προβολῇσιν ἀναύρων,
Η᾿που βηρύλλου γλαυκὴν λίθον, ἠ ` ἀδαμαντα.
Et de Assyria.
Καὶ μὴν καὶ χρυσοῖο φέρει χαριέςτεπον ἄλλο
Υ῾γρῆς βηρύλλου γλαυκὴν λίθον, ἤ πιρὶ χῶρον
Φύεται έν προβολῇς ὀφιήτιδος ἔνδοθι πέτρης.
Nempe invenitur apud Assyrios in cautibus, intra ophitem lapidem: at apud Indos in praeripiis torrentium, quod voces illae, προβολαὶ item ἐν προβολῇς ἀναύρων, sibi volunt, vide infra, ubi de Ophietide petra Quae vero de Indis Solinus habet, sic corrigit ex Plinio Salmasius, ut dicat, Indos beryllorum longitudine summopere delectatos, solos gemmarum esse praedicâsse, qui aurô melius carerent; atque ob id perforatos setis elephantorum religâsse: Alios vero, Europaeos nempe, seu Romani Orbis homines iudicâsse, non oportere eos perforari, quorum perfecta bonitas eorum utrinque ex auro comprehendisse et cylindros ex his facere maluisse, quam gemmas, quia summa commendatio in longitudine etc. Quia porro virides Berylli, hinc ad pocula insignienda transsatae; gemmas enim viridantes in oculandis poculis ut plurimum adhiberi consuevisse, dicemus infra, ubi de Smaragdo. Hinc Iuvenal. Sat. 5. v. 39.
----- ----- et inaequales beryllo
Virro tenet phialas.
i. e. beryllo textas, et per hoc inaequales asperitate et
extuberantia gemmarum. In annulo Beryllum gestavit Porsena Rex; habuit Caesar Augustus. Diadematis Berylli radiantis, memini: Fortunatus Poeta Christian. Carm. 8. etc. Plura hac de gemma vide apud Salmas. ad Solin. p. 567. et 1105. ac seqq. uti de investitura per Beryllum suô locô. Alia notio est vocis, cum Βερονίκη quoque dicitur apud Neophystum; ibi enim beryllus idem cum succino seu electto est, quod mediô aevo his nominibus appellarum esse, retro diximus.
II.
BERYLLUS
vide Berillus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Beryllus — Beryllus, 1) Lehrer des Kaisers Nero, später dessen Geheimschreiber; er bewirkte die Aufhebung der Vorrechte u. Freiheiten der Juden in Cäsarea u. veranlaßte dadurch die Empörung derselben. 2) B., Bischof von Bostra in Arabien im 3. Jahrh.,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Beryllus — Beryllus, (21. März), Bischof von Catanea in Sicilien, war aus Antiochia in Syrien gebürtig und ein Schüler des hl. Apostels Petrus, der ihn auch zum Bischof von Catanea bestellte. Nachdem er viele Heiden zum Christenthum bekehrt und durch Wunder …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Beryllus — Wo Beryllus ist, da ist der Teufel zu keiner Frist. Im Mittelalter schrieb man dem Beryll (= Aquamarin, einem Edelstein) manche Wunderkräfte zu, wie dies folgende Verse bestätgen: »Mehr lob ich Edelstein, der Beryllus ist ein; gut Tugend er hat,… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Negros Occidental Science High School — Negros Occidental National Science High School Mataas na Paaralang Pambansa na Pang Agham ng Negros Occidental Aim high, fly high! Location Estrella Road, Barangay XIV Western Visayas …   Wikipedia

  • béryl — [ beril ] n. m. • beril « pierre précieuse » 1125; lat. beryllus, gr. bêrullos ♦ Minér. Silicate naturel d aluminium et de béryllium cristallisé, classé en plusieurs variétés selon la couleur et la composition chimique. Béryl ordinaire. Béryl… …   Encyclopédie Universelle

  • beril — BERÍL, beriluri, s.n. Piatră preţioasă de diverse culori, reprezentând un silicat natural de beriliu şi aluminiu. – Din fr. béryl, lat. beryllus. Trimis de paula, 02.06.2002. Sursa: DEX 98  beríl (piatră preţioasă) s. n., pl. beríluri Trimis de… …   Dicționar Român

  • berilo — (Del lat. beryllus < gr. beryllos.) ► sustantivo masculino MINERALOGÍA Mineral de color amarillo azulado o verde, transparente o translúcido, brillo vítreo, que se usa como gema y como fuente de berilio para aleaciones. * * * berilo (del lat.… …   Enciclopedia Universal

  • briller — [ brije ] v. intr. <conjug. : 1> • 1564 aussi « s agiter »; it. brillare 1 ♦ Émettre ou réfléchir et répandre une lumière vive. ⇒ chatoyer, étinceler, luire, miroiter, 1. rayonner, resplendir, rutiler, scintiller. Le soleil brille. « trois… …   Encyclopédie Universelle

  • Origen — This article is about the 3rd century theologian. For other uses, see Origen (disambiguation). Origen Era Ante Nicene Fathers Born 184/5 Probably Alexandria, Egypt …   Wikipedia

  • Adamantius — Origenes Origenes (in manchen älteren Quellen auch als Horigenes oder versehentlich als Origines bezeichnet) (* 185 in Alexandria; † 254 in Tyros, heute im Libanon, oder 253 in Caesarea Maritima) war ein Kirchenschriftsteller, christlicher… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”